- ASSYRII
- I.ASSYRIISucci, apud Statium l. 6. Theb. v. 209.Nec non Assyriis pinguescunt robora sucis:omne genus aromatum est. Virg. Ecl. 4. v. 25.---- Assyrium vulgo nascetur amomum.Martial. l. 8. Epig. 77. v. 3.Si sapis, Assyriô semper tibi crinis amonôSplendeat.Idem Assyrios nidos phoenicis dicit, omni genere aromatum farctos, Horat. l. 2. od. 11. v. 13.Cur non ---- -------- ---- et rosâCanos odorati capillosDum licet, Allyriâque nardôPotamus uncti?Catullus, Epigr. 69. v. 144.Fragantem Assyri1o venit odore domum etc.Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium d. l.II.ASSYRIIquô nomine Tyrios et Phoenicas designari saepe videas, qui simpliciter Sorim, vel Surim, hoc est, ipsissimi Syri vocabantur, et inde praefixô articulô Hassorim, vel Hassurim, i. e. Assyrii. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 13. Apud Assyrios sive Phoecas lugens inducitur Dea. Et Virg. Georg. l. 1. v. 465.Alba nec Assyriô fucatur lana venenô.Assyriô venenô, i. e. purpurâ Tyriâ. Claudian. l. 2. de Reptu Porserpinae, v. 96.Ditibus Assyrii spumis fuscantur abeni.Quod planius Martialis, l. 10. Epigr. 16. v. 7.Quicqmd Agenoreô Tyros improba cogit abenô.Et in descriptione Beroes apud Nonnum Dionys. v. 41.Α᾿ςςυρίῳ Λιβάνῳ παραπέπταται ---- ----Ubi Aslurium Libanum pro Phoenicio appellat. Neque aliud sonat Assyria, quam Syriam apud senecam Tragoedum, in Hippolyto, Actu 1. v. 85.O magua vasti Creta dominatrix freti,Cuius per omne litus, mnumerae ratesTenuêre pontum, quicquid Assyriâ tenusTellure Nereus per vium rostris secat.Mare mediterraneum intelligit, quod Syria tenus intersecat. Themistius etiam Assyrios vocat ipsos Iudaeos, Α᾿λλ᾿ ἐγὼ (inquit) ὑπηςθόμην καὶ τῶ Α᾿ςςυρίων γραμμάτων ταυτο τοῦτο κομψἐυουένων, ὡς ἄρα ὁ νοῦς τοῦ βασιλέως εν τῇ τοῦ Θεοῦ παλάμῃ δορυφορεῖται. Locus est, Oratione nonâ. Ab his autem Aslyriis plane diversi sint Gap desc: Hebrew Aslyrii, flii Assur, trans Euphratem ac Tigrim, atque ipsa etiam scriptura Ebraea multum discrepat. Cuius rei ignoratione Graeci scriptores duos populos tantâ locorum intercapedine a se mutuo dissitos in unam gentem saepe compingunt. Inter quos Herodot. l. 9. c. 69. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.